Talált 164 Eredmények: Moysi

  • Dixit autem Dominus ad Aaron : Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum. (Liber Exodus 4, 27)

  • Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone : (Liber Exodus 5, 20)

  • Fecitque Dominus juxta verbum Moysi : et mortuæ sunt ranæ de domibus, et de villis, et de agris. (Liber Exodus 8, 13)

  • et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis : nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi. (Liber Exodus 9, 35)

  • Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. (Liber Exodus 12, 28)

  • Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. (Liber Exodus 12, 50)

  • Et viderunt Ægyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos : timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus. (Liber Exodus 14, 31)

  • In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi. (Liber Exodus 16, 22)

  • sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum. (Liber Exodus 16, 34)

  • Manus autem Moysi erant graves : sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit : Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis. (Liber Exodus 17, 12)

  • Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto, (Liber Exodus 18, 1)

  • tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat, (Liber Exodus 18, 2)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina