Talált 339 Eredmények: Moyses
Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum fœderis: hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi. (Liber Numeri 4, 37)
Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta verbum Domini. (Liber Numeri 4, 41)
Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron juxta imperium Domini per manum Moysi. (Liber Numeri 4, 45)
Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israël per cognationes et domos patrum suorum, (Liber Numeri 4, 46)
Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut præceperat ei Dominus. (Liber Numeri 4, 49)
Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus: (Liber Numeri 7, 1)
Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis. (Liber Numeri 7, 6)
Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei. (Liber Numeri 7, 89)
Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi: (Liber Numeri 8, 20)
Præcepitque Moyses filiis Israël ut facerent Phase. (Liber Numeri 9, 4)
Quibus respondit Moyses: State ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis. (Liber Numeri 9, 8)
Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli. (Liber Numeri 10, 29)