Talált 109 Eredmények: Morte
si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus: (Liber Numeri 16, 29)
Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israël? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia. (Liber Numeri 23, 10)
Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo: (Liber Deuteronomii 21, 22)
ut salvetis patrem meum et matrem, et fratres ac sorores meas, et omnia quæ illorum sunt, et eruatis animas nostras a morte. (Liber Iosue 2, 13)
et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur, quia vidimus Deum. (Liber Iudicum 13, 22)
Et ait Saul: Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, quia morte morieris, Jonatha. (Liber I Samuelis 14, 44)
Dixitque rex: Morte morieris Achimelech, tu et omnis domus patris tui. (Liber I Samuelis 22, 16)
Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores. (Liber II Samuelis 1, 23)
Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, filius qui natus est tibi, morte morietur. (Liber II Samuelis 12, 14)
Et respondit Ethai regi dicens: Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quoniam in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus. (Liber II Samuelis 15, 21)
At vero Jeroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Ægypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de Ægypto. (Liber I Regum 12, 2)
Qui ait ad eum : Hæc dicit Dominus : Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus. (Liber I Regum 20, 42)