Talált 421 Eredmények: Morte Aaron
Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis: (Evangelium secundum Lucam 21, 16)
Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. (Evangelium secundum Lucam 23, 15)
Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. (Evangelium secundum Ioannem 5, 24)
Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. (Evangelium secundum Ioannem 11, 13)
(Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.) (Evangelium secundum Ioannem 12, 33)
Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus. (Evangelium secundum Ioannem 18, 32)
Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me. (Evangelium secundum Ioannem 21, 19)
dicentes ad Aaron: Fac nobis deos qui præcedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei. (Actus Apostolorum 7, 40)
Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis. (Actus Apostolorum 23, 29)
Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello. (Actus Apostolorum 25, 11)
Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere. (Actus Apostolorum 25, 25)
Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste. (Actus Apostolorum 26, 31)