Talált 62 Eredmények: Mors

  • a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem. (Liber Ecclesiasticus 38, 19)

  • Ignis, grando, fames, et mors, omnia hæc ad vindictam creata sunt: (Liber Ecclesiasticus 39, 35)

  • Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella: (Liber Ecclesiasticus 40, 9)

  • O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis: (Liber Ecclesiasticus 41, 1)

  • O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus, (Liber Ecclesiasticus 41, 3)

  • Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam. (Liber Isaiae 38, 18)

  • quia ascendit mors per fenestras nostras ; ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis. (Liber Ieremiae 9, 21)

  • Res. Vide, Domine, quoniam tribulor: conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est. (Lamentationes 1, 20)

  • Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat? (Prophetia Ezechielis 18, 23)

  • Ingemuit Susanna, et ait: Angustiæ sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras. (Prophetia Danielis 13, 22)

  • De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis. (Prophetia Osee 13, 14)

  • Et nunc, Domine, tolle, quæso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita. (Prophetia Ionae 4, 3)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina