Talált 33 Eredmények: Mittere
Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus: (Actus Apostolorum 11, 29)
Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus: (Actus Apostolorum 15, 22)
placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo, (Actus Apostolorum 15, 25)
Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere. (Actus Apostolorum 25, 25)
Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare. (Actus Apostolorum 25, 27)
Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt. (Epistula ad Philippenses 2, 19)
Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt. (Epistula ad Philippenses 2, 23)
Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos: (Epistula ad Philippenses 2, 25)
Sed habeo adversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari: (Apocalypsis Ioannis 2, 14)