Talált 62 Eredmények: Mirabilia

  • Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ? (Liber Exodus 15, 11)

  • et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit Moyses coram universo Israël. (Liber Deuteronomii 34, 12)

  • Dixitque Josue ad populum: Sanctificamini: cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia. (Liber Iosue 3, 5)

  • Dixitque ei Gedeon: Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc omnia? ubi sunt mirabilia ejus, quæ narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De Ægypto eduxit nos Dominus? nunc autem dereliquit nos Dominus, et tradidit in manu Madian. (Liber Iudicum 6, 13)

  • Tulit itaque Manue hædum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia: ipse autem et uxor ejus intuebantur. (Liber Iudicum 13, 19)

  • Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 9)

  • narrate in gentibus gloriam ejus ; in cunctis populis mirabilia ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 24)

  • Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit : vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus. (Liber Thobis 12, 20)

  • Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum : et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus. (Liber Thobis 12, 22)

  • quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens præter eum. (Liber Thobis 13, 4)

  • qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero ; (Liber Iob 5, 9)

  • Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus. (Liber Iob 9, 10)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina