Talált 1191 Eredmények: Mihi
si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis: (Epistula ad Ephesios 3, 2)
quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, (Epistula ad Ephesios 3, 3)
cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus. (Epistula ad Ephesios 3, 7)
Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, (Epistula ad Ephesios 3, 8)
et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: (Epistula ad Ephesios 6, 19)
sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. (Epistula ad Philippenses 1, 7)
Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. (Epistula ad Philippenses 1, 8)
Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi, (Epistula ad Philippenses 1, 19)
Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. (Epistula ad Philippenses 1, 21)
Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. (Epistula ad Philippenses 1, 22)
Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi. (Epistula ad Philippenses 2, 18)
De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. (Epistula ad Philippenses 3, 1)