Talált 1191 Eredmények: Mihi
Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. (Evangelium secundum Ioannem 18, 9)
Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? (Evangelium secundum Ioannem 18, 11)
Respondit Pilatus: Numquid ego Judæus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? (Evangelium secundum Ioannem 18, 35)
Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? (Evangelium secundum Ioannem 19, 10)
Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. (Evangelium secundum Ioannem 20, 15)
Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi. (Evangelium secundum Ioannem 20, 18)
sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ. (Actus Apostolorum 1, 8)
David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear: (Actus Apostolorum 2, 25)
Notas mihi fecisti vias vitæ: et replebis me jucunditate cum facie tua. (Actus Apostolorum 2, 28)
Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. (Actus Apostolorum 3, 6)
Dixit autem ei Petrus: Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis? At illa dixit: Etiam tanti. (Actus Apostolorum 5, 8)
et gentem cui servierint, judicabo ego, dixit Dominus: et post hæc exibunt, et servient mihi in loco isto. (Actus Apostolorum 7, 7)