Talált 1191 Eredmények: Mihi
Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. (Evangelium secundum Ioannem 2, 4)
Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 28)
Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. (Evangelium secundum Ioannem 4, 7)
Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 10)
Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. (Evangelium secundum Ioannem 4, 15)
Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. (Evangelium secundum Ioannem 4, 21)
Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci: numquid ipse est Christus? (Evangelium secundum Ioannem 4, 29)
Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. (Evangelium secundum Ioannem 4, 39)
Respondit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum et ambula. (Evangelium secundum Ioannem 5, 11)
Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me: (Evangelium secundum Ioannem 5, 36)
Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. (Evangelium secundum Ioannem 5, 46)
Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras: (Evangelium secundum Ioannem 6, 37)