Talált 978 Eredmények: Mer
Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. (Liber Proverbiorum 23, 27)
Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. (Liber Proverbiorum 26, 8)
gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. (Liber Ecclesiastes 1, 6)
Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. (Liber Ecclesiastes 1, 15)
Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ. (Liber Ecclesiastes 2, 3)
Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo ; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 16)
Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui. (Liber Ecclesiastes 5, 1)
Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ; tu vero Deum time. (Liber Ecclesiastes 5, 6)
Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus ; et hæc est pars illius. (Liber Ecclesiastes 5, 17)
Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit? (Liber Ecclesiastes 7, 1)
Viventes enim sciunt se esse morituros ; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. (Liber Ecclesiastes 9, 5)
quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosæ erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina ; (Liber Ecclesiastes 12, 3)