Talált 1481 Eredmények: Mea
Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quæ in domo mea sunt viderunt ; non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis. (Liber Isaiae 39, 4)
Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit? (Liber Isaiae 40, 27)
Ne timeas, quia ego tecum sum ; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei. (Liber Isaiae 41, 10)
Quia ego Dominus Deus tuus, apprehendens manum tuam, dicensque tibi: Ne timeas: ego adjuvi te. (Liber Isaiae 41, 13)
Ecce servus meus, suscipiam eum ; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet. (Liber Isaiae 42, 1)
Ego Dominus, hoc est nomen meum ; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. (Liber Isaiae 42, 8)
Dicam aquiloni: Da ; et austro: Noli prohibere: affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ. (Liber Isaiae 43, 6)
Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum. (Liber Isaiae 43, 7)
Et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat. Operabor, et quis avertet illud? (Liber Isaiae 43, 13)
Populum istum formavi mihi: laudem meam narrabit. (Liber Isaiae 43, 21)
Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam ; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam: (Liber Isaiae 44, 3)
Pars ejus cinis est ; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam: neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea. (Liber Isaiae 44, 20)