Talált 1481 Eredmények: Mea
et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum: (Liber Iob 19, 26)
quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo. (Liber Iob 19, 27)
Sustinete me, et ego loquar: et post mea, si videbitur, verba, ridete. (Liber Iob 21, 3)
Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari? (Liber Iob 21, 4)
Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. (Liber Iob 21, 6)
Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. (Liber Iob 23, 10)
Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. (Liber Iob 23, 17)
Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea? (Liber Iob 24, 25)
Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. (Liber Iob 27, 2)
non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. (Liber Iob 27, 4)
Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. (Liber Iob 27, 5)
Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. (Liber Iob 27, 6)
