Talált 143 Eredmények: Maris
Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes. (Liber Isaiae 11, 9)
Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. (Liber Isaiae 11, 11)
Et desolabit Dominus linguam maris Ægypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui ; et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati. (Liber Isaiae 11, 15)
Væ multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis ; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum. (Liber Isaiae 17, 12)
Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. (Liber Isaiae 21, 1)
Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis. (Liber Isaiae 23, 1)
Erubesce, Sidon ; ait enim mare, fortitudo maris, dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines. (Liber Isaiae 23, 4)
Transi terram tuam quasi flumen, filia maris ! non est cingulum ultra tibi. (Liber Isaiae 23, 10)
Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra. (Liber Isaiae 23, 14)
Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum ; in insulis maris nomen Domini Dei Israël. (Liber Isaiae 24, 15)
Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris: (Liber Isaiae 48, 18)
numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis ; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati? (Liber Isaiae 51, 10)