Talált 1119 Eredmények: Mar
decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi. (Liber Numeri 18, 24)
Veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco. (Liber Numeri 20, 1)
Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris: (Liber Numeri 21, 4)
Unde dicitur in libro bellorum Domini: Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon. (Liber Numeri 21, 14)
qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, quæ nata est ei in Ægypto. Hæc genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum. (Liber Numeri 26, 59)
De Aaron orti sunt Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar: (Liber Numeri 26, 60)
Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. (Liber Numeri 27, 3)
Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento: (Liber Numeri 30, 7)
Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. (Liber Numeri 30, 13)
Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt, (Liber Numeri 31, 7)
Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara. (Liber Numeri 33, 8)
Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmæ septuaginta: ibique castrametati sunt. (Liber Numeri 33, 9)