Talált 557 Eredmények: Manus
Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire. (Evangelium secundum Ioannem 11, 44)
sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: (Evangelium secundum Ioannem 13, 3)
Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. (Evangelium secundum Ioannem 13, 9)
Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. (Evangelium secundum Ioannem 20, 20)
Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. (Evangelium secundum Ioannem 20, 27)
Amen, amen dico tibi: cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. (Evangelium secundum Ioannem 21, 18)
hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: (Actus Apostolorum 2, 23)
et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim jam vespera. (Actus Apostolorum 4, 3)
facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. (Actus Apostolorum 4, 28)
Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. (Actus Apostolorum 5, 12)
et injecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica. (Actus Apostolorum 5, 18)
Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus. (Actus Apostolorum 6, 6)