Mosaico decorativo

Talált 557 Eredmények: Manus

  • In die illa erit Ægyptus quasi mulieres ; et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. (Liber Isaiae 19, 16)

  • Quia requiescet manus Domini in monte isto ; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro. (Liber Isaiae 25, 10)

  • Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum ; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus. (Liber Isaiae 25, 11)

  • Domine, exaltetur manus tua, et non videant ; videant, et confundantur zelantes populi ; et ignis hostes tuos devoret. (Liber Isaiae 26, 11)

  • In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum. (Liber Isaiae 31, 7)

  • Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum. (Liber Isaiae 33, 15)

  • Et ipse misit eis sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensuram: usque in æternum possidebunt eam ; in generationem et generationem habitabunt in ea. (Liber Isaiae 34, 17)

  • Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. (Liber Isaiae 35, 3)

  • ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israël creavit illud. (Liber Isaiae 41, 20)

  • Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus meæ tetenderunt cælos, et omni militiæ eorum mandavi. (Liber Isaiae 45, 12)

  • Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos ; ego vocabo eos, et stabunt simul. (Liber Isaiae 48, 13)

  • Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me. (Liber Isaiae 49, 2)


“O amor é a rainha das virtudes. Como as pérolas se ligam por um fio, assim as virtudes, pelo amor. Fogem as pérolas quando se rompe o fio. Assim também as virtudes se desfazem afastando-se o amor”. São Padre Pio de Pietrelcina