Talált 3573 Eredmények: Man
et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter: (Liber Sapientiae 10, 20)
Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti. (Liber Sapientiae 11, 1)
Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis. (Liber Sapientiae 11, 7)
Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones, (Liber Sapientiae 11, 18)
Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset conservaretur? (Liber Sapientiae 11, 26)
et auctores parentes animarum inauxiliatarum, perdere voluisti per manus parentum nostrorum: (Liber Sapientiae 12, 6)
Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum ; et bonæ spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ. (Liber Sapientiae 12, 19)
Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes. (Liber Sapientiae 12, 24)
Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum: aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem, opus manus antiquæ. (Liber Sapientiae 13, 10)
et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro (Liber Sapientiae 13, 15)
Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata. (Liber Sapientiae 14, 6)
per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est. (Liber Sapientiae 14, 8)