Talált 60 Eredmények: Malo
Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. (Evangelium secundum Ioannem 17, 15)
Respondit ei Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me cædis? (Evangelium secundum Ioannem 18, 23)
nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. (Epistula ad Romanos 12, 17)
Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. (Epistula ad Romanos 12, 21)
Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. (Epistula ad Romanos 16, 19)
Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. (Epistula ad Ephesios 6, 13)
Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 15)
Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 3)
Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula II ad Timotheum 4, 18)
non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis. (Epistula I Petri 3, 9)
Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum. (Epistula I Petri 3, 10)
Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam: (Epistula I Petri 3, 11)