Talált 262 Eredmények: Locum
Dixit ergo Balac: Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis: inde maledicito ei. (Liber Numeri 23, 13)
Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete, (Liber Numeri 23, 14)
Et ait Balac ad eum: Veni, et ducam te ad alium locum: si forte placeat Deo ut inde maledicas eis. (Liber Numeri 23, 27)
revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito. (Liber Numeri 24, 11)
Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum: Balac quoque via, qua venerat, rediit. (Liber Numeri 24, 25)
cur subvertitis mentes filiorum Israël, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus? (Liber Numeri 32, 7)
Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. (Liber Deuteronomii 1, 31)
qui præcessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis. (Liber Deuteronomii 1, 33)
Memento, et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex Ægypto usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti. (Liber Deuteronomii 9, 7)
vobisque quæ fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum: (Liber Deuteronomii 11, 5)
sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis: (Liber Deuteronomii 12, 5)
Quæ autem sanctificaveris, et voveris Domino, tolles, et venies ad locum, quem elegerit Dominus: (Liber Deuteronomii 12, 26)