Talált 391 Eredmények: Liberator Liberation Populi
Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis: (Liber Sapientiae 6, 22)
Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. (Liber Sapientiae 6, 26)
Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animæ superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi: (Liber Sapientiae 15, 14)
In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. (Liber Ecclesiasticus 9, 24)
Secundum judicem populi, sic et ministri ejus: et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. (Liber Ecclesiasticus 10, 2)
Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur, (Liber Ecclesiasticus 24, 1)
et in medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur, (Liber Ecclesiasticus 24, 3)
delaturam civitatis, et collectionem populi: (Liber Ecclesiasticus 26, 6)
Audite me, magnates et omnes populi: et rectores ecclesiæ, auribus percipite. (Liber Ecclesiasticus 33, 19)
Super filiam luxuriosam confirma custodiam, nequando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et objectione plebis, et confundat te in multitudine populi. (Liber Ecclesiasticus 42, 11)
Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet ecclesia. (Liber Ecclesiasticus 44, 15)
neque ut Joseph, qui natus est homo princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi: (Liber Ecclesiasticus 49, 17)