Talált 196 Eredmények: Liberation Christo spem spem

  • Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram. (Epistula II ad Corinthios 12, 19)

  • Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, (Epistula ad Galatas 1, 3)

  • Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo: (Epistula ad Galatas 1, 22)

  • sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. (Epistula ad Galatas 2, 4)

  • Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. (Epistula ad Galatas 2, 16)

  • Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit. (Epistula ad Galatas 2, 17)

  • Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci. (Epistula ad Galatas 2, 19)

  • ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. (Epistula ad Galatas 3, 14)

  • Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. (Epistula ad Galatas 3, 24)

  • Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. (Epistula ad Galatas 3, 26)

  • Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. (Epistula ad Galatas 3, 27)

  • Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. (Epistula ad Galatas 3, 28)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina