Talált 1935 Eredmények: Levitarumque generationis Levi filii Aaron Hierusalem et Levitarum servientibus Levi tribum templum cantores
et habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides: (Liber Genesis 45, 10)
Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere. (Liber Genesis 45, 21)
Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem, (Liber Genesis 46, 5)
filii ejus, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies. (Liber Genesis 46, 7)
Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi. (Liber Genesis 46, 9)
Filii Simeon: Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis. (Liber Genesis 46, 10)
Filii Levi: Gerson et Caath et Merari. (Liber Genesis 46, 11)
Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara ; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul. (Liber Genesis 46, 12)
Filii Issachar: Thola et Phua et Job et Semron. (Liber Genesis 46, 13)
Filii Zabulon: Sared et Elon et Jahelel. (Liber Genesis 46, 14)
Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua: omnes animæ filiorum ejus et filiarum, triginta tres. (Liber Genesis 46, 15)
Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli. (Liber Genesis 46, 16)