Talált 2028 Eredmények: Lege Domini
videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab: et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliæ. (Liber II Regum 10, 10)
duxit in Samariam. Et percussit omnes qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, juxta verbum Domini quod locutus est per Eliam. (Liber II Regum 10, 17)
Ingressusque Jehu, et Jonadab filius Rechab, templum Baal, ait cultoribus Baal: Perquirite, et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint servi Baal soli. (Liber II Regum 10, 23)
Porro Jehu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo: non enim recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecerat Israël. (Liber II Regum 10, 31)
Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini: porro Athalia regnavit super terram. (Liber II Regum 11, 3)
Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis fœdus: et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis: (Liber II Regum 11, 4)
Duæ vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem. (Liber II Regum 11, 7)
Qui dedit eis hastas et arma regis David, quæ erant in domo Domini. (Liber II Regum 11, 10)
Audivit autem Athalia vocem populi currentis: et ingressa ad turbas in templum Domini, (Liber II Regum 11, 13)
Præcepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum, et ait eis: Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos: Non occidatur in templo Domini. (Liber II Regum 11, 15)
Pepigit ergo Jojada fœdus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini: et inter regem et populum. (Liber II Regum 11, 17)
Ingressusque est omnis populus terræ templum Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide: Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini. (Liber II Regum 11, 18)