Talált 452 Eredmények: Lar
Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad. (Canticum Canticorum 6, 4)
Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus. (Canticum Canticorum 6, 7)
Sponsus. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. (Canticum Canticorum 8, 4)
Sponsa. Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum. (Canticum Canticorum 8, 14)
Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum. (Liber Sapientiae 1, 12)
O quam pulchra est casta generatio, cum claritate ! immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines. (Liber Sapientiae 4, 1)
aut tamquam avis quæ transvolat in aëre, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aërem: commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius ; (Liber Sapientiae 5, 11)
Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia: et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam. (Liber Sapientiae 6, 13)
Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis. (Liber Sapientiae 6, 17)
anni cursus, et stellarum dispositiones, (Liber Sapientiae 7, 19)
Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit: (Liber Sapientiae 7, 25)
Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum: luci comparata, invenitur prior. (Liber Sapientiae 7, 29)