Talált 504 Eredmények: Jesus
Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus. (Evangelium secundum Lucam 18, 19)
Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. (Evangelium secundum Lucam 18, 22)
Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt ! (Evangelium secundum Lucam 18, 24)
Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis: (Evangelium secundum Lucam 18, 31)
Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret. (Evangelium secundum Lucam 18, 37)
Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, (Evangelium secundum Lucam 18, 40)
Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. (Evangelium secundum Lucam 18, 42)
Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere. (Evangelium secundum Lucam 19, 5)
Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ. (Evangelium secundum Lucam 19, 9)
Respondens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi: (Evangelium secundum Lucam 20, 3)
Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio. (Evangelium secundum Lucam 20, 8)
Et ait illis Jesus: Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias: (Evangelium secundum Lucam 20, 34)
