Mosaico decorativo

Talált 361 Eredmények: Jesu Christo

  • non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur. (Epistula II ad Corinthios 2, 17)

  • sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur), (Epistula II ad Corinthios 3, 14)

  • quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. (Epistula II ad Corinthios 4, 6)

  • semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. (Epistula II ad Corinthios 4, 10)

  • Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. (Epistula II ad Corinthios 4, 11)

  • scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum. (Epistula II ad Corinthios 4, 14)

  • Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. (Epistula II ad Corinthios 5, 17)

  • quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. (Epistula II ad Corinthios 5, 19)

  • Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. (Epistula II ad Corinthios 5, 20)

  • Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 9)

  • æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. (Epistula II ad Corinthios 11, 2)

  • Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo. (Epistula II ad Corinthios 11, 3)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina