Talált 93 Eredmények: Invenit
Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse. (Evangelium secundum Marcum 7, 30)
Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum. (Evangelium secundum Marcum 11, 13)
Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare? (Evangelium secundum Marcum 14, 37)
Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei. (Evangelium secundum Marcum 14, 40)
Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat: (Evangelium secundum Lucam 4, 17)
Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur. (Evangelium secundum Lucam 11, 10)
Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam. (Evangelium secundum Lucam 11, 25)
Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit. (Evangelium secundum Lucam 13, 6)
Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia. (Evangelium secundum Lucam 22, 45)
Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). (Evangelium secundum Ioannem 1, 41)
In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me. (Evangelium secundum Ioannem 1, 43)
Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. (Evangelium secundum Ioannem 1, 45)