Talált 183 Eredmények: Illam
Et placuit sermo in conspectu regis et principum: et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam. (Liber I Maccabaeorum 6, 60)
Et lætatus est populus valde, et egerunt diem illam in lætitia magna. (Liber I Maccabaeorum 7, 48)
Et junxit, et venit Damascum, et perambulabat omnem regionem illam. (Liber I Maccabaeorum 12, 32)
si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: (Liber Proverbiorum 2, 4)
Arripe illam, et exaltabit te ; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus. (Liber Proverbiorum 4, 8)
Tene disciplinam, ne dimittas eam ; custodi illam, quia ipsa est vita tua. (Liber Proverbiorum 4, 13)
Fuge ab ea, nec transeas per illam ; declina, et desere eam. (Liber Proverbiorum 4, 15)
liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui. (Liber Proverbiorum 7, 3)
In die bona fruere bonis, et malam diem præcave ; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias. (Liber Ecclesiastes 7, 15)
et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus ; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam ; qui autem peccator est capietur ab illa. (Liber Ecclesiastes 7, 27)
Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. (Canticum Canticorum 8, 7)
Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et æstimantes illam amicam, defluxerunt ; et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte illius. (Liber Sapientiae 1, 16)