Mosaico decorativo

Talált 2581 Eredmények: Ibi

  • quo relevatus es: Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos: et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat fœditatis, ne derelinquat te. (Liber Deuteronomii 23, 14)

  • sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 23, 20)

  • Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. (Liber Deuteronomii 23, 21)

  • Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit: foras autem ne efferas tecum. (Liber Deuteronomii 23, 24)

  • non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino: ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam. (Liber Deuteronomii 24, 4)

  • Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam: quia animam suam opposuit tibi. (Liber Deuteronomii 24, 6)

  • Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas: (Liber Deuteronomii 24, 10)

  • sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit. (Liber Deuteronomii 24, 11)

  • sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo. (Liber Deuteronomii 24, 13)

  • sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. (Liber Deuteronomii 24, 15)

  • Memento quod servieris in Ægypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem. (Liber Deuteronomii 24, 18)

  • Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. (Liber Deuteronomii 24, 19)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina