Talált 2581 Eredmények: Ibi
Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei: (Evangelium secundum Matthaeum 27, 55)
Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 61)
Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis: ecce prædixi vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 7)
Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam ; ibi me videbunt. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 10)
dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. (Evangelium secundum Marcum 1, 24)
Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. (Evangelium secundum Marcum 1, 35)
Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni. (Evangelium secundum Marcum 1, 38)
Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua. (Evangelium secundum Marcum 2, 5)
Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis: (Evangelium secundum Marcum 2, 6)
Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula? (Evangelium secundum Marcum 2, 9)
tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. (Evangelium secundum Marcum 2, 11)
Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester? (Evangelium secundum Marcum 2, 16)