Mosaico decorativo

Talált 2581 Eredmények: Ibi

  • Ante faciem ejus ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes ejus. (Prophetia Habacuc 3, 5)

  • Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis. (Prophetia Sophoniae 1, 14)

  • et erit funiculus ejus qui remanserit de domo Juda: ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum, et avertet captivitatem eorum. (Prophetia Sophoniae 2, 7)

  • Horribilis Dominus super eos, et attenuabit omnes deos terræ: et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulæ gentium. (Prophetia Sophoniae 2, 11)

  • Hæc est civitas gloriosa habitans in confidentia, quæ dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius: quomodo facta est in desertum cubile bestiæ? omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam. (Prophetia Sophoniae 2, 15)

  • Dixi: Attamen timebis me, suscipies disciplinam ; et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam: verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas. (Prophetia Sophoniae 3, 7)

  • Seminastis multum, et intulistis parum ; comedistis, et non estis satiati ; bibistis, et non estis inebriati ; operuistis vos, et non estis calefacti ; et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum. (Prophetia Aggaei 1, 6)

  • Propter hoc super vos prohibiti sunt cæli ne darent rorem, et terra prohibita est ne daret germen suum: (Prophetia Aggaei 1, 10)

  • Et respondit Aggæus, et dixit: Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum: et omnia quæ obtulerunt ibi, contaminata erunt. (Prophetia Aggaei 2, 15)

  • Et dixi: Quid sunt isti, domine mi? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint hæc. (Prophetia Zachariae 1, 9)

  • quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. (Prophetia Zachariae 2, 9)

  • Hæc dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt. (Prophetia Zachariae 3, 7)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina