Talált 2581 Eredmények: Ibi
Principium loquendi Domino in Osee. Et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino. (Prophetia Osee 1, 2)
Et congregabuntur filii Juda et filii Israël pariter ; et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel. (Prophetia Osee 1, 11)
Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor, ad aperiendam spem ; et canet ibi juxta dies juventutis suæ, et juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti. (Prophetia Osee 2, 15)
Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. (Prophetia Osee 6, 4)
Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum: ibi prævaricati sunt in me. (Prophetia Osee 6, 7)
In domo Israël vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël. (Prophetia Osee 6, 10)
Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei. (Prophetia Osee 6, 11)
Ipsi regnaverunt, et non ex me ; principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. (Prophetia Osee 8, 4)
Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi ; Ephraim munera dederunt amatoribus. (Prophetia Osee 8, 9)
Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos ; non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes. (Prophetia Osee 9, 15)
Ex diebus Gabaa peccavit Israël ; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa prælium super filios iniquitatis. (Prophetia Osee 10, 9)
Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus: ascendam super Ephraim, arabit Judas ; confringet sibi sulcos Jacob. (Prophetia Osee 10, 11)