Talált 449 Eredmények: Homo
Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus. (Liber Sapientiae 18, 11)
Properans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. (Liber Sapientiae 18, 21)
Terribilis est in civitate sua homo linguosus: et temerarius in verbo suo odibilis erit. (Liber Ecclesiasticus 9, 25)
Cum enim morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes. (Liber Ecclesiasticus 10, 13)
Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. (Liber Ecclesiasticus 10, 33)
Est homo laborans et festinans, et dolens: impius, et tanto magis non abundabit. (Liber Ecclesiasticus 11, 11)
Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate: (Liber Ecclesiasticus 11, 12)
A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis: homo vero peccator sanguini insidiatur. (Liber Ecclesiasticus 11, 34)
Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. (Liber Ecclesiasticus 13, 19)
Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. (Liber Ecclesiasticus 13, 20)
Cum consummaverit homo, tunc incipiet: et cum quieverit, aporiabitur. (Liber Ecclesiasticus 18, 6)
Quid est homo? et quæ est gratia illius? et quid bonum aut quid nequam illius? (Liber Ecclesiasticus 18, 7)