Talált 267 Eredmények: Historia: CAPUT XXIII
Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. (Epistula I ad Corinthios 11, 3)
Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. (Epistula I ad Corinthios 11, 4)
Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur. (Epistula I ad Corinthios 11, 5)
Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. (Epistula I ad Corinthios 11, 6)
Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. (Epistula I ad Corinthios 11, 7)
Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. (Epistula I ad Corinthios 11, 10)
Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. (Epistula I ad Corinthios 12, 21)
Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, (Epistula ad Ephesios 1, 22)
Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: (Epistula ad Ephesios 4, 15)
quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus. (Epistula ad Ephesios 5, 23)
Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens: (Epistula ad Colossenses 1, 18)
et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis: (Epistula ad Colossenses 2, 10)