Talált 212 Eredmények: Habet

  • qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. (Epistula ad Hebraeos 7, 27)

  • Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. (Epistula ad Hebraeos 10, 35)

  • Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. (Epistula Iacobi 1, 4)

  • Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Patrem habet. (Epistula I Ioannis 2, 23)

  • Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est. (Epistula I Ioannis 3, 3)

  • omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem. (Epistula I Ioannis 3, 15)

  • Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. (Epistula I Ioannis 4, 16)

  • Timor non est in caritate: sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet: qui autem timet, non est perfectus in caritate. (Epistula I Ioannis 4, 18)

  • Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. (Epistula I Ioannis 5, 10)

  • Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet. (Epistula I Ioannis 5, 12)

  • Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet. (Epistula II Ioannis 1, 9)

  • Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. (Apocalypsis Ioannis 2, 7)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina