Talált 85 Eredmények: Fortitudo

  • sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ; quod enim infirmum est, inutile invenitur. (Liber Sapientiae 2, 11)

  • Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus? (Liber Ecclesiasticus 34, 18)

  • Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat. (Liber Isaiae 1, 31)

  • quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ, coram rege Assyriorum. (Liber Isaiae 8, 4)

  • Ecce Deus salvator meus ; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. (Liber Isaiae 12, 2)

  • Audivimus superbiam Moab: superbus est valde ; superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus. (Liber Isaiae 16, 6)

  • Erubesce, Sidon ; ait enim mare, fortitudo maris, dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines. (Liber Isaiae 23, 4)

  • Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra. (Liber Isaiae 23, 14)

  • quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu ; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem. (Liber Isaiae 25, 4)

  • et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam. (Liber Isaiae 28, 6)

  • Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam. (Liber Isaiae 30, 3)

  • Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis ; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis, (Liber Isaiae 30, 15)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina