Talált 64 Eredmények: Foris
et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. (Liber Genesis 19, 11)
dixitque ad eum: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas? præparavi domum, et locum camelis. (Liber Genesis 24, 31)
Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ habes in agro : homines enim, et jumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur. (Liber Exodus 9, 19)
si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat. (Liber Exodus 21, 19)
Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum : (Liber Exodus 25, 11)
carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit. (Liber Exodus 29, 14)
Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris. (Liber Exodus 37, 1)
Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis. (Liber Leviticus 18, 9)
Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia: ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana. (Liber Numeri 35, 5)
sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit. (Liber Deuteronomii 24, 11)
Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene. (Liber Deuteronomii 32, 25)
Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in præsentem diem. (Liber I Regum 8, 8)