Talált 561 Eredmények: Filiis
Divisiones autem janitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph. (Liber I Paralipomenon 26, 1)
Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom. (Liber I Paralipomenon 26, 8)
De Hosa autem, id est, de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem), (Liber I Paralipomenon 26, 10)
Obededom vero et filiis ejus ad austrum: in qua parte domus erat seniorum concilium. (Liber I Paralipomenon 26, 15)
de filiis Phares, princeps cunctorum principum in exercitu mense primo. (Liber I Paralipomenon 27, 3)
Septimus, mense septimo, Helles Phallonites de filiis Ephraim: et in turma ejus viginti quatuor millia. (Liber I Paralipomenon 27, 10)
Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Jemini: et in turma ejus viginti quatuor millia. (Liber I Paralipomenon 27, 12)
Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis Ephraim: et in turma ejus viginti quatuor millia. (Liber I Paralipomenon 27, 14)
filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu: dimidiæ tribui Manasse, Joël filius Phadaiæ: (Liber I Paralipomenon 27, 20)
Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus: ipse et Jahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis. (Liber I Paralipomenon 27, 32)
Sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israël in sempiternum: de Juda enim elegit principes: porro de domo Juda, domum patris mei, et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël. (Liber I Paralipomenon 28, 4)
Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israël, (Liber I Paralipomenon 28, 5)