Talált 1397 Eredmények: Filii
Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariæ. (Liber Isaiae 57, 3)
Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax, (Liber Isaiae 57, 4)
Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi ; filii tui de longe venient et filiæ tuæ de latere surgent. (Liber Isaiae 60, 4)
Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi ; in indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui. (Liber Isaiae 60, 10)
Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi: et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël. (Liber Isaiae 60, 14)
Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt. (Liber Isaiae 61, 5)
Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui ; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus. (Liber Isaiae 62, 5)
Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suæ: Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis ; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti. (Liber Isaiae 62, 8)
Et dixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes ; et factus est eis salvator. (Liber Isaiae 63, 8)
et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini. (Liber Isaiae 66, 20)
Verba Jeremiæ filii Helciæ, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin. (Liber Ieremiae 1, 1)
Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus. (Liber Ieremiae 1, 2)