Mosaico decorativo

Talált 1293 Eredmények: Fili David

  • Domine Deus, ne averteris faciem christi tui: memento misericordiarum David servi tui. (Liber II Paralipomenon 6, 42)

  • Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levitæ in organis carminum Domini, quæ fecit David rex ad laudandum Dominum: Quoniam in æternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas: porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israël stabat. (Liber II Paralipomenon 7, 6)

  • Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulaverit David pater tuus, et feceris juxta omnia quæ præcepi tibi, et justitias meas judiciaque servaveris: (Liber II Paralipomenon 7, 17)

  • suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israël. (Liber II Paralipomenon 7, 18)

  • Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam ædificaverat ei. Dixit enim rex: Non habitabit uxor mea in domo David regis Israël, eo quod sanctificata sit: quia ingressa est in eam arca Domini. (Liber II Paralipomenon 8, 11)

  • Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei, et janitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim præceperat David homo Dei. (Liber II Paralipomenon 8, 14)

  • Dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Roboam filius ejus pro eo. (Liber II Paralipomenon 9, 31)

  • Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israël ; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israël in tabernacula sua. (Liber II Paralipomenon 10, 16)

  • Recessitque Israël a domo David, usque ad diem hanc. (Liber II Paralipomenon 10, 19)

  • Et roboraverunt regnum Juda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos: ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus. (Liber II Paralipomenon 11, 17)

  • Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Jerimoth filii David: Abihail quoque filiam Eliab filii Isai, (Liber II Paralipomenon 11, 18)

  • Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in civitate David: et regnavit Abia filius ejus pro eo. (Liber II Paralipomenon 12, 16)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina