Talált 1293 Eredmények: Fili David
Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua. (Liber I Paralipomenon 11, 1)
Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel. (Liber I Paralipomenon 11, 3)
Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem: hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ. (Liber I Paralipomenon 11, 4)
Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David, (Liber I Paralipomenon 11, 5)
Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David. (Liber I Paralipomenon 11, 7)
Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo. (Liber I Paralipomenon 11, 9)
Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël. (Liber I Paralipomenon 11, 10)
Et iste numerus robustorum David: Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice. (Liber I Paralipomenon 11, 11)
Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium: et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum. (Liber I Paralipomenon 11, 13)
Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim. (Liber I Paralipomenon 11, 15)
Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem. (Liber I Paralipomenon 11, 16)
Desideravit igitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta ! (Liber I Paralipomenon 11, 17)