Talált 1464 Eredmények: Fer
Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari. (Liber Leviticus 6, 14)
reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco sancto atrii tabernaculi. (Liber Leviticus 6, 16)
Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. (Liber Leviticus 6, 17)
Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere: (Liber Leviticus 6, 20)
quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 6, 21)
Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiæ pro peccato: in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 6, 25)
Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi. (Liber Leviticus 6, 26)
Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni. (Liber Leviticus 6, 30)
Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia: (Liber Leviticus 7, 3)
Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiæ lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. (Liber Leviticus 7, 7)
Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus. (Liber Leviticus 7, 8)
Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur: (Liber Leviticus 7, 9)