Talált 1464 Eredmények: Fer
Vox flagelli, et vox impetus rotæ, et equi frementis, et quadrigæ ferventis, et equitis ascendentis, (Prophetia Nahum 3, 2)
Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis? (Prophetia Habacuc 1, 2)
Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos. (Prophetia Habacuc 2, 5)
Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis ; mentietur opus olivæ, et arva non afferent cibum: abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in præsepibus. (Prophetia Habacuc 3, 17)
Ultra flumina Æthiopiæ, inde supplices mei ; filii dispersorum meorum deferent munus mihi. (Prophetia Sophoniae 3, 10)
In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus prævaricata es in me, quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo. (Prophetia Sophoniae 3, 11)
et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super vinum, et super oleum, et quæcumque profert humus, et super homines, et super jumenta, et super omnem laborem manuum. (Prophetia Aggaei 1, 11)
Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. (Prophetia Zachariae 3, 4)
Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terræ illius in die una. (Prophetia Zachariae 3, 9)
Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istæ deferunt amphoram? (Prophetia Zachariae 5, 10)
Et auferam sanguinem ejus de ore ejus, et abominationes ejus de medio dentium ejus: et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Juda, et Accaron quasi Jebusæus. (Prophetia Zachariae 9, 7)
Et dixi ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam: et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. (Prophetia Zachariae 11, 12)