Talált 4228 Eredmények: Fe
Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit. (Liber Genesis 6, 9)
Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea. (Liber Genesis 6, 16)
Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini. (Liber Genesis 6, 19)
Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus. (Liber Genesis 6, 22)
Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam. (Liber Genesis 7, 2)
Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universæ terræ. (Liber Genesis 7, 3)
Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ. (Liber Genesis 7, 4)
Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus. (Liber Genesis 7, 5)
duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë. (Liber Genesis 7, 9)
Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis. (Liber Genesis 7, 16)
Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ: porro arca ferebatur super aquas. (Liber Genesis 7, 18)
Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum, (Liber Genesis 8, 6)