Talált 4228 Eredmények: Fe
Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes: quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum. (Liber Psalmorum 54, 16)
Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi. (Liber Psalmorum 56, 3)
Sicut cera quæ fluit auferentur ; supercecidit ignis, et non viderunt solem. (Liber Psalmorum 57, 9)
Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ ; (Liber Psalmorum 62, 10)
Scrutati sunt iniquitates ; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum, (Liber Psalmorum 63, 7)
Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum ; offeram tibi boves cum hircis. (Liber Psalmorum 65, 15)
Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ. (Liber Psalmorum 65, 16)
Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tuæ ; et infirmata est, tu vero perfecisti eam. (Liber Psalmorum 67, 10)
A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera. (Liber Psalmorum 67, 30)
Increpa feras arundinis ; congregatio taurorum in vaccis populorum: ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes quæ bella volunt. (Liber Psalmorum 67, 31)
Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ ; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. (Liber Psalmorum 68, 4)
Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. (Liber Psalmorum 68, 22)