Talált 4228 Eredmények: Fe
Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam. (Liber Iob 7, 21)
et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia. (Liber Iob 8, 10)
Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat. (Liber Iob 9, 34)
et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere? (Liber Iob 10, 7)
Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente præcipitas me? (Liber Iob 10, 8)
Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. (Liber Iob 10, 9)
Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? (Liber Iob 11, 7)
Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? (Liber Iob 11, 8)
Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. (Liber Iob 11, 17)
Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim hæc quæ nostis ignorat? (Liber Iob 12, 3)
Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit? (Liber Iob 12, 9)
commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens. (Liber Iob 12, 20)