Talált 4228 Eredmények: Fe
Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo. (Liber II Paralipomenon 9, 17)
Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos. (Liber II Paralipomenon 9, 21)
et deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et mulos, per singulos annos. (Liber II Paralipomenon 9, 24)
Profectus est autem Roboam in Sichem: illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem. (Liber II Paralipomenon 10, 1)
Misitque rex Roboam Aduram, qui præerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israël, et mortuus est: porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 10, 18)
Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Judam et Benjamin. (Liber II Paralipomenon 11, 12)
Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et dæmoniorum, vitulorumque quos fecerat. (Liber II Paralipomenon 11, 15)
Recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis: omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon: (Liber II Paralipomenon 12, 9)
pro quibus fecit rex æneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii. (Liber II Paralipomenon 12, 10)
Cumque introiret rex domum Domini, veniebant scutarii et tollebant eos, iterumque referebant eos ad armamentarium suum. (Liber II Paralipomenon 12, 11)
Fecit autem malum, et non præparavit cor suum ut quæreret Dominum. (Liber II Paralipomenon 12, 14)
Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem, atque vitulos aureos quos fecit vobis Jeroboam in deos. (Liber II Paralipomenon 13, 8)