Talált 18 Eredmények: Falsos Apóstolos
Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. (Epistula I ad Corinthios 12, 28)
Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. (Epistula II ad Corinthios 11, 13)
neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum: (Epistula ad Galatas 1, 17)
sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. (Epistula ad Galatas 2, 4)
Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, (Epistula ad Ephesios 4, 11)
Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt: et invenisti eos mendaces: (Apocalypsis Ioannis 2, 2)