Talált 4228 Eredmények: Fé
non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. (Epistula ad Philippenses 3, 12)
Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. (Epistula ad Philippenses 3, 15)
Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ. (Epistula ad Philippenses 4, 14)
Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli: (Epistula ad Philippenses 4, 15)
qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. (Epistula ad Colossenses 1, 8)
gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: (Epistula ad Colossenses 1, 12)
mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus, (Epistula ad Colossenses 1, 26)
quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu: (Epistula ad Colossenses 1, 28)
Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum: (Epistula ad Colossenses 2, 16)
Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: (Epistula ad Colossenses 3, 14)
ut manifestem illud ita ut oportet me loqui. (Epistula ad Colossenses 4, 4)
Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei. (Epistula ad Colossenses 4, 12)